|
LIBER ESDRAE
1 1 In anno primo Cyri regis Persarum, ut compleretur
verbum Domini ex ore Ieremiae, suscitavit Dominus spiritum Cyri regis
Persarum, qui emisit edictum in omni regno suo etiam per scripturam
dicens: 2 Haec dicit Cyrus rex Persarum: Omnia regna terrae dedit
mihi Dominus, Deus caeli, et ipse praecepit mihi, ut aedificarem ei domum
in Ierusalem, quae est in Iudaea. 3 Quis ex vobis est de omni populo
eius? Sit Dominus Deus suus cum eo, et ascendat in Ierusalem, quae est in
Iudaea, et aedificet domum Domini, Dei Israel; ipse est Deus, qui est in
Ierusalem. 4 Et omnes reliqui in cunctis locis, ubicumque habitant,
adiuventur a viris de loco suo, argento et auro et substantia et pecore
sicut et oblationibus spontaneis pro templo Dei, quod est in Ierusalem
. 5 Et surrexerunt principes familiarum de Iuda et Beniamin et
sacerdotes et Levitae et omnis, cuius Deus suscitavit spiritum, ut
ascenderent ad aedificandum templum Domini, quod erat in Ierusalem. 6
Universique, qui erant in circuitu, confortaverunt manus eorum cum vasis
argenteis et aureis, substantia, pecore et pensitationibus, praeter
oblationes spontaneas. 7 Rex quoque Cyrus protulit vasa templi Domini,
quae tulerat Nabuchodonosor de Ierusalem et posuerat ea in templo dei sui;
8 protulit autem ea Cyrus rex Persarum per manum Mithridatis
praepositi thesauri, qui enumeravit ea Sasabassar principi Iudae. 9 Et
hic est numerus eorum: phialae aureae triginta, phialae argenteae mille,
cultri viginti novem, scyphi aurei triginta, 10 scyphi quoque argentei
quadringenti decem, vasa alia plurima; 11 omnia vasa aurea et argentea
quinque milia quadringenta. Universa tulit Sasabassar cum his, qui
ascendebant de transmigratione Babylonis in Ierusalem.
2 1 Hi sunt autem provinciae filii, qui ascenderunt de
captivitate migrantium, quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis in
Babylonem, et reversi sunt in Ierusalem et Iudam, unusquisque in civitatem
suam. 2 Qui venerunt cum Zorobabel, Iesua, Nehemias, Saraia, Rahelaia,
Mardochaeus, Belsan, Mesphar, Beguai, Rehum, Baana. Numerus virorum
populi Israel: 3 filii Pharos duo milia centum septuaginta duo; 4
filii Saphatia trecenti septuaginta duo; 5 filii Area septingenti
septuaginta quinque; 6 filii Phahathmoab, hi sunt filii Iesua et Ioab,
duo milia octingenti duodecim; 7 filii Elam mille ducenti quinquaginta
quattuor; 8 filii Zethua nongenti quadraginta quinque; 9 filii
Zachai septingenti sexaginta; 10 filii Bani sescenti quadraginta duo;
11 filii Bebai sescenti viginti tres; 12 filii Azgad mille ducenti
viginti duo; 13 filii Adonicam sescenti sexaginta sex; 14 filii
Beguai duo milia quinquaginta sex; 15 filii Adin quadringenti
quinquaginta quattuor; 16 filii Ater, qui erant ex Ezechia, nonaginta
octo; 17 filii Besai trecenti viginti tres; 18 filii Iora centum
duodecim; 19 filii Hasum ducenti viginti tres; 20 filii Gebbar
nonaginta quinque; 21 filii Bethlehem centum viginti tres; 22 viri
Netopha quinquaginta sex; 23 viri Anathoth centum viginti octo; 24
filii Azmaveth quadraginta duo; 25 filii Cariathiarim, Cephira et
Beroth septingenti quadraginta tres; 26 filii Rama et Gabaa sescenti
viginti unus; 27 viri Machmas centum viginti duo; 28 viri Bethel
et Hai ducenti viginti tres; 29 filii Nabo quinquaginta duo; 30
filii Megbis centum quinquaginta sex; 31 filii Elam alterius mille
ducenti quinquaginta quattuor; 32 filii Harim trecenti viginti; 33
filii Lod, Hadid et Ono septingenti viginti quinque; 34 filii Iericho
trecenti quadraginta quinque; 35 filii Senaa tria milia sescenti
triginta. 36 Sacerdotes: filii Iedaia de domo Iesua nongenti
septuaginta tres, 37 filii Emmer mille quinquaginta duo, 38 filii
Phassur mille ducenti quadraginta septem, 39 filii Harim mille decem
et septem. 40 Levitae: filii Iesua, hi sunt filii Cadmihel, Bennui,
Odoviae, septuaginta quattuor. 41 Cantores: filii Asaph centum viginti
octo. 42 Ianitores: filii Sellum, filii Ater, filii Telmon, filii
Accub, filii Hatita, filii Sobai: universi centum triginta novem. 43
Oblati: filii Siha, filii Hasupha, filii Tabbaoth, 44 filii Ceros,
filii Siaa, filii Phadon, 45 filii Lebana, filii Hagaba, filii Accub,
46 filii Hagab, filii Semlai, filii Hanan, 47 filii Giddel, filii
Gaher, filii Raaia, 48 filii Rasin, filii Necoda, filii Gazam, 49
filii Oza, filii Phasea, filii Besai, 50 filii Asena, filii
Meunitarum, filii Nephusorum, 51 filii Bacbuc, filii Hacupha, filii
Harhur, 52 filii Basluth, filii Mahida, filii Harsa, 53 filii
Bercos, filii Sisara, filii Thema, 54 filii Nasia, filii
Hatipha. 55 Filii servorum Salomonis: filii Sotai, filii Sophereth,
filii Pheruda, 56 filii Iaala, filii Darcon, filii Giddel, 57
filii Saphatia, filii Hatil, filii Phochereth Hassebaim, filii Ami. 58
Omnes oblati et filii servorum Salomonis trecenti nonaginta duo. 59 Et
hi, qui ascenderunt de Thelmela, Thelharsa, Cherub et Addon et Emmer et
non potuerunt indicare domum patrum suorum et semen suum, utrum ex Israel
essent: 60 filii Dalaia, filii Tobia, filii Necoda, sescenti
quinquaginta duo. 61 Et de filiis sacerdotum: filii Hobia, filii
Accos, filii Berzellai, qui accepit de filiabus Berzellai Galaaditis
uxorem et vocatus est nomine eorum. 62 Hi quaesierunt tabulas
genealogiae suae et non invenerunt; et eiecti sunt de sacerdotio. 63
Et dixit praepositus eis, ut non comederent de sanctificatis sanctuarii,
donec surgeret sacerdos pro Urim et Tummim. 64 Omnis multitudo simul
quadraginta duo milia trecenti sexaginta, 65 exceptis servis eorum et
ancillis, qui erant septem milia trecenti triginta septem, insuper et
cantores atque cantatrices ducenti. 66 Equi eorum septingenti triginta
sex, muli eorum ducenti quadraginta quinque, 67 cameli eorum
quadringenti triginta quinque, asini eorum sex milia septingenti
viginti. 68 Nonnulli autem de principibus familiarum, cum ingrederentur
templum domini, quod est in Ierusalem, sponte obtulerunt in domum Dei ad
exstruendam eam in loco suo. 69 Se cundum vires suas dederunt in
aerarium operis auri solidos sexaginta milia et mille, argenti minas
quinque milia et vestes sacerdotales centum. 70 Habitaverunt ergo ibi
sacerdotes et Levitae et quidam de populo; cantores autem et ianitores et
oblati in urbibus suis, universusque Israel in civitatibus
suis.
3 1 Iamque venerat mensis septi mus, et erant filii Israel in
civita tibus suis. Congregatus est ergo populus quasi vir unus in
Ierusalem. 2 Et surrexit Iesua filius Iosedec et fratres eius
sacerdotes et Zorobabel filius Salathiel et fratres eius et aedificaverunt
altare Dei Israel, ut offerrent in eo holocautomata, sicut scriptum est in
lege Moysi viri Dei. 3 Collocaverunt autem altare super bases suas,
deterrentibus eos per circuitum populis terrarum, et obtulerunt super
illud holocaustum Domino mane et vespere. 4 Feceruntque sollemnitatem
Tabernaculorum, sicut scriptum est, et holocaustum diebus singulis per
ordinem, secundum praeceptum pro singulis diebus; 5 et praeter
holocaustum sempiternum illa etiam pro calendis et universis
sollemnitatibus, quae erant consecratae Domino, et pro omnibus, quae ultro
offerebantur Domino. 6 A primo die mensis septimi coeperunt offerre
holocaustum Domino; porro templum Dei nondum fundatum erat. 7 Dederunt
autem pecunias latomis et fabris, cibum quoque et potum et oleum Sidoniis
Tyriisque, ut deferrent ligna cedrina de Libano ad mare Ioppe, iuxta quod
concesserat Cyrus rex Persarum eis. 8 Anno autem secundo adventus eorum
ad templum Dei in Ierusalem mense secundo, coeperunt Zorobabel filius
Salathiel et Iesua filius Iosedec et reliqui de fratribus eorum sacerdotes
et Levitae et omnes, qui venerant de captivitate in Ierusalem, et
constituerunt Levitas a viginti annis et supra, ut dirigerent opus templi
Domini. 9 Stetitque Iesua et filii eius et fratres eius, Cadmihel,
Bennui et Odovia quasi vir unus, ut dirigerent eos, qui faciebant opus in
templo Dei; itemque filii Henadad et filii eorum et fratres eorum
Levitae. 10 Fundato igitur ab aedificatoribus templo Domini, steterunt
sacerdotes in ornatu suo cum tubis, et Levitae filii Asaph in cymbalis, ut
laudarent Deum iuxta mandatum David regis Israel. 11 Et concinebant in
hymnis et gratiarum actione Domino: Quoniam bonus, quoniam in aeternum
misericordia eius super Israel. Omnis quoque populus vociferabatur
clamore magno in laudando Dominum, eo quod fundatum esset templum Domini.
12 Plurimi etiam senes de sacerdotibus et Levitis et principibus
familiarum, qui viderant oculis suis prius templum in loco suo, flebant
voce magna; et multi vociferantes in laetitia elevabant vocem. 13 Nec
poterat quisquam agnoscere vocem clamoris laetantium et vocem fletus
populi, quoniam populus vociferabatur clamore magno, et strepitus
audiebatur procul.
4 1 Audierunt autem hostes Iudae et Beniamin, quia filii
captivita tis aedificarent templum Domino, Deo Israel, 2 et accedentes
ad Zorobabel et ad principes familiarum dixerunt eis: Aedificemus
vobiscum, quia ita ut vos quaerimus Deum vestrum et immolavimus victimas a
diebus Asarhaddon regis Assyriae, qui adduxit nos huc . 3 Et dixit
eis Zorobabel et Iesua et reliqui principes familiarum Israel: Non est
vobis et nobis, ut aedificemus domum Deo nostro, sed nos ipsi soli
aedificabimus Domino, Deo Israel, sicut praecepit nobis Cyrus rex Persarum
. 4 Factum est igitur, ut populus terrae impediret manus populi Iudae
et turbaret eos in aedificando. 5 Conduxerunt autem adversus eos
consiliatores, ut destruerent consilium eorum omnibus diebus Cyri regis
Persarum et usque ad regnum Darii regis Persarum. 6 In regno autem
Asueri, in principio regni eius, scripserunt accusationem adversus
habitatores Iudae et Ierusalem. 7 Et in diebus Artaxerxis scripsit
Beselam, Mithridates et Tabel et reliqui, qui erant in consilio eorum, ad
Artaxerxem regem Persarum; scriptura autem accusationis erat scripta
litteris Syriacis et composita sermone Syro. 8 Rehum praefectus et
Samsai scriba scripserunt epistulam unam de Ierusalem Artaxerxi regi
huiuscemodi: 9 Rehum praefectus et Samsai scriba et reliqui socii
eorum, iudices et duces, magistratus Persae, Erchuaei, Babylonii,
Susanechaei, hoc est Elamitae, 10 et ceteri de gentibus, quas
transtulit Asenaphar magnus et gloriosus et habitare fecit in civitatibus
Samariae et in reliquis regionibus trans flumen in pace . 11 Hoc est
exemplar epistulae, quam miserunt ad eum: Artaxerxi regi, servi tui,
viri, qui sunt trans fluvium. Igitur 12 notum sit regi quia Iudaei,
qui ascenderunt a te ad nos, venerunt in Ierusalem civitatem rebellem et
pessimam, quam aedificant, exstruentes muros eius, fundamenta iam
componentes. 13 Nunc notum sit regi quia, si civitas illa aedificata
fuerit, et muri eius instaurati, tributum et annonam et vectigal non
dabunt, et ad ultimum regibus noxa erit. 14 Nos autem, memores salis,
quod in palatio comedimus, et quia laesiones regis videre nefas ducimus,
idcirco misimus et nuntiavimus regi, 15 ut recenseas in libris
historiarum patrum tuorum, et invenies in his historiis et scies quoniam
urbs illa urbs rebellis est et nocens regibus et provinciis, et seditiones
concitantur in ea ex diebus antiquis; quam ob rem et civitas ipsa
destructa est. 16 Nuntiamus nos regi quoniam, si civitas illa
aedificata fuerit, et muri ipsius instaurati, possessionem trans fluvium
non habebis . 17 Verbum misit rex ad Rehum praefectum et Samsai
scribam et ad reliquos, qui erant in consilio eorum, qui habitabant in
Samaria et in regione trans fluvium: Pax. Nunc igitur scriptura, 18
quam misistis ad nos, manifeste lecta est coram me. 19 Et a me
praeceptum est, et recensuerunt inveneruntque quoniam civitas illa a
diebus antiquis adversum reges rebellabat, et rebelliones et seditiones
concitabantur in ea; 20 nam et reges fortissimi fuerunt in Ierusalem,
qui et dominati sunt omni regioni, quae trans fluvium est, tributum quoque
et annonam et vectigal accipiebant. 21 Nunc ergo praecipite, ut
desistant isti homines, et urbs illa non aedificetur, donec forte a me
iussum fuerit. 22 Videte, ne negligenter hoc impleatis, et paulatim
crescat malum contra reges . 23 Itaque exemplum edicti Artaxerxis
regis lectum est coram Rehum praefectum et Samsai scriba et consiliariis
eorum; et abierunt festini in Ierusalem ad Iudaeos et prohibuerunt eos in
brachio et robore. 24 Tunc intermissum est opus domus Domini in
Ierusalem et non fiebat usque ad annum secundum regni Darii regis
Persarum.
5 1 Prophetae autem Aggaeus et Zacharias filius Addo propheta
verunt ad Iudaeos, qui erant in Iudaea et Ierusalem, in nomine Dei Israel,
quod erat super eos. 2 Tunc surrexerunt Zorobabel filius Salathiel et
Iesua filius Iosedec et coeperunt aedificare templum Dei in Ierusalem;
prophetae autem Dei adiuvabant eos. 3 In ipso autem tempore venit ad
eos Thathanai, qui erat dux trans flumen, et Stharbuzanai et consiliarii
eorum, sicque dixerunt eis: Quis dedit vobis potestatem, ut domum hanc
aedificaretis et materiam istam praepararetis? 4 Quae sunt nomina
hominum auctorum aedificationis illius? . 5 Oculus autem Dei eorum
factus est super senes Iudaeorum, et non obstiterunt eis, usque dum res ad
Darium referretur, et tunc sententia de hac re redderetur. 6 Exemplar
epistulae, quam misit Thathanai dux regionis trans flumen et Stharbuzanai
et consiliatores eius et duces, qui erant trans flumen, ad Darium regem.
7 Sermo, quem miserant ei, sic scriptus erat: Dario regi pax
omnis. 8 Notum sit regi isse nos ad Iudaeam provinciam, ad domum Dei
magni, quae aedificatur lapide quadrato, et ligna ponuntur in parietibus;
opusque illud diligenter exstruitur et crescit in manibus eorum. 9
Interrogavimus ergo senes illos et ita diximus eis: Quis dedit vobis
potestatem, ut domum hanc aedificaretis et materiam istam praepararetis?.
10 Sed et nomina eorum quaesivimus ab eis, ut nuntiaremus tibi,
scripsimusque nomina eorum virorum, qui sunt principes in eis. 11
Huiuscemodi autem sermonem responderunt nobis dicentes: Nos sumus servi
Dei caeli et terrae et aedificamus templum, quod erat exstructum ante hos
annos multos, quodque rex Israel magnus aedificaverat et exstruxerat.
12 Postquam autem ad iracundiam provocaverunt patres nostri Deum
caeli, tradidit eos in manus Nabuchodonosor regis Babylonis Chaldaei, qui
domum hanc destruxit et populum eius transtulit in Babylonem. 13 Anno
autem primo Cyri regis Babylonis, Cyrus rex proposuit edictum, ut domus
Dei haec aedificaretur. 14 Nam et vasa templi Dei aurea et argentea,
quae Nabuchodonosor tulerat de templo, quod erat in Ierusalem, et
asportaverat ea in templum Babylonis, protulit Cyrus rex de templo
Babylonis, et data sunt viro cuidam nomine Sasabassar, quem et principem
constituit, 15 dixitque ei: 'Haec vasa tolle et vade et pone ea in
templo, quod est in Ierusalem, et domus Dei aedificetur in loco suo'.
16 Tunc itaque Sasabassar ille venit et posuit fundamenta templi Dei
in Ierusalem, et ex eo tempore usque nunc aedificatur et necdum completum
est. 17 Nunc ergo, si videtur regi bonum, recenseat in aerario regis,
quod est in Babylone, utrumnam a Cyro rege potestas data fuerit, ut
aedificaretur domus Dei in Ierusalem, et voluntatem regis super hac re
mittat ad nos .
6 1 Tunc Darius rex praecepit, et recensuerunt in tabulis
aerarii, quod est in Babylone, 2 et inventum est in Ecbatanis, quod
est castrum in Medena provincia, volumen unum, et sic scriptus erat in eo
commentarius: 3 Anno primo Cyri regis, Cyrus rex decrevit de domo
Dei, quae est in Ierusalem: Aedificetur domus, ubi immolent et
sacrificent; altitudo eius cubitorum sexaginta et latitudo eius cubitorum
sexaginta, 4 ordines de lapidibus quadratis tres et ordo de lignis
unus; sumptus autem de domo regis dabuntur. 5 Sed et vasa templi Dei
aurea et argentea, quae Nabuchodonosor tulerat de templo Ierusalem et
attulerat in Babylonem, reddantur et referantur in templum, quod est in
Ierusalem, in locum suum, in templo Dei. 6 Nunc ergo, Thathanai dux
regionis, quae est trans flumen, Stharbuzanai et consiliarii eius et
duces, qui estis trans flumen, procul recedite ab illo loco, 7
dimittite fieri templum Dei illud; dux Iudaeorum et seniores eorum
aedificent domum Dei illam in loco suo. 8 Sed et a me praeceptum est
quomodo agere debeatis cum senioribus Iudaeorum illis, qui aedificant
domum Dei illam: ut de arca regis, id est de tributis, quae dantur de
regione trans flumen, studiose sumptus dentur viris illis sine
intermissione. 9 Et si quid necesse fuerit, sive vituli et arietes et
agni in holocaustum Deo caeli, sive frumentum, sal, vinum et oleum,
secundum ordinationem sacerdotum, qui sunt in Ierusalem, detur eis per
singulos dies sine neglegentia. 10 Et offerant oblationes suaves Deo
caeli orentque pro vita regis et filiorum eius. 11 A me ergo positum
est decretum, ut omnis homo, qui hanc mutaverit iussionem, tollatur lignum
de domo ipsius et erigatur et configatur in eo; domus autem eius ponatur
in sterquilinium. 12 Deus autem, qui habitare fecit nomen suum ibi,
dissipet omnia regna et populum, qui extenderit manum suam, ut contemnat
et dissipet domum Dei illam, quae est in Ierusalem. Ego Darius statui
decretum, quod studiose impleri volo . 13 Igitur Thathanai dux
regionis trans flumen et duces et consiliarii eius, secundum quod
praeceperat Darius rex, sic diligenter exsecuti sunt. 14 Seniores
autem Iudaeorum prosperabantur in aedificatione iuxta prophetiam Aggaei
prophetae et Zachariae filii Addo et perfecerunt aedificationem, iubente
Deo Israel et iubente Cyro et Dario et Artaxerxe regibus Persarum, 15
et compleverunt domum Dei istam die tertia mensis Adar, qui est annus
sextus regni Darii regis. 16 Fecerunt autem filii Israel, sacerdotes et
Levitae et reliqui filiorum transmigrationis dedicationem domus Dei illius
in gaudio. 17 Et obtulerunt in dedicationem domus Dei illius boves
centum, arietes ducentos, agnos quadringentos, hircos caprarum pro peccato
totius Israel duodecim, iuxta numerum tribuum Israel. 18 Et statuerunt
sacerdotes in ordinibus suis et Levitas in vicibus suis in ministerium Dei
in Ierusalem, sicut scriptum est in libro Moysi. 19 Fecerunt autem
filii Israel transmigrationis Pascha quarta decima die mensis primi.
20 Levitae universi se purificaverunt; purificati autem cuncti
immolaverunt Pascha universis filiis transmigrationis et fratribus suis
sacerdotibus et sibi. 21 Et comederunt filii Israel, qui reversi
fuerant de transmigratione, et omnes, qui a coinquinatione gentium terrae
transierunt ad eos, ut quaererent Dominum, Deum Israel. 22 Et fecerunt
sollemnitatem Azymorum septem diebus in laetitia, quoniam laetificaverat
eos Dominus et converterat cor regis Assyriae ad eos, ut adiuvaret manus
eorum in opere domus Domini, Dei Israel.
7 1 Post haec autem in regno Arta xerxis regis Persarum, Esdras
fi lius Saraiae filii Azariae filii Helciae 2 filii Sellum filii Sadoc
filii Achitob 3 filii Amariae filii Azariae filii Meraioth 4 filii
Zaraiae filii Ozi filii Bocci 5 filii Abisue filii Phinees filii
Eleazar filii Aaron summi sacerdotis, 6 ipse Esdras ascendit de
Babylone et ipse scriba velox in lege Moysi, quam dedit Dominus, Deus
Israel. Cumque manus Domini Dei eius esset super eum, dedit ei rex omnem
petitionem eius. 7 Et ascenderunt de filiis Israel et de filiis
sacerdotum et de filiis Levitarum et de cantoribus et de ianitoribus et de
oblatis in Ierusalem, anno septimo Artaxerxis regis. 8 Venit in
Ierusalem mense quinto, ipse est annus septimus regis. 9 In primo die
mensis primi coepit ascendere de Babylone et in primo die mensis quinti
venit in Ierusalem, iuxta manum Dei sui bonam super se. 10 Esdras enim
applicavit cor suum, ut investigaret et impleret legem Domini et faceret
et doceret in Israel praeceptum et iudicium. 11 Hoc est autem exemplar
epistulae, quam dedit rex Artaxerxes Esdrae sacerdoti, scribae erudito in
mandatis Domini et praeceptis eius in Israel. 12 Artaxerxes rex regum
Esdrae sacerdoti, scribae legis Dei caeli, salutem. 13 A me decretum
est, ut cuicumque placuerit in regno meo de populo Israel et de
sacerdotibus eius et de Levitis ire in Ierusalem, tecum vadat. 14 A
facie enim regis et septem consiliatorum eius missus es, ut visites
Iudaeam et Ierusalem secundum legem Dei tui, quae est in manu tua, 15
et ut feras argentum et aurum, quod rex et consiliatores eius sponte
obtulerunt Deo Israel, cuius in Ierusalem tabernaculum est. 16 Et omne
argentum et aurum, quodcumque inveneris in universa provincia Babylonis
simul cum oblationibus sponte oblatis a populo et a sacerdotibus pro domo
Dei sui, quae est in Ierusalem, 17 igitur studiose eme de hac pecunia
boves, arietes, agnos et oblationes et libamina eorum et offer ea super
altare templi Dei vestri, quod est in Ierusalem. 18 Sed et, si quid
tibi et fratribus tuis placuerit de reliquo argento et auro ut faciatis
iuxta voluntatem Dei vestri, facite. 19 Vasa quoque, quae dantur tibi
in ministerium domus Dei tui, trade in conspectu Dei in Ierusalem. 20
Sed et cetera, quibus opus fuerit in domum Dei tui, quantumcumque necesse
est ut expendas, dabitur ab aerario regis. 21 Et ego Artaxerxes rex
statui atque decrevi omnibus custodibus arcae publicae, qui sunt trans
flumen, ut quodcumque petierit a vobis Esdras sacerdos, scriba legis Dei
caeli, absque mora detis 22 usque ad argenti talenta centum et usque
ad frumenti coros centum et usque ad vini batos centum et usque ad batos
olei centum; sal vero absque mensura. 23 Omne, quod requirit Deus
caeli, tribuatur diligenter in domo Dei caeli, ne forte irascatur contra
regnum regis et filiorum eius. 24 Vobis quoque notum facimus de
universis sacerdotibus et Levitis et cantoribus et ianitoribus, oblatis et
ministris domus Dei huius, ut tributum et annonas et vectigal non habeatis
potestatem imponendi super eos. 25 Tu autem, Esdra, secundum sapientiam
Dei tui, quae est in manu tua, constitue praesides et iudices, ut iudicent
omni populo, qui est trans flumen, his videlicet, qui noverunt legem Dei
tui; sed et imperitos docete. 26 Et omnis, qui non fecerit legem Dei
tui et legem regis diligenter, iudicium erit de eo, sive in mortem sive in
exsilium sive in damnum substantiae eius vel certe in carcerem . 27
Benedictus Dominus, Deus patrum nostrorum, qui dedit hoc in corde regis,
ut glorificaret domum Domini, quae est in Ierusalem, 28 et in me
inclinavit misericordiam regis et consiliariorum eius et cunctorum
principum eius potentium. Et ego confortatus manu Domini Dei mei, quae
erat in me, congregavi de Israel principes, qui ascenderent
mecum.
8 1 Hi sunt ergo principes familiarum et genealogia eorum, qui
ascenderunt mecum in regno Artaxerxis regis de Babylone: 2 De filiis
Phinees, Gersom. De filiis Ithamar, Daniel. De filiis David, Hattus filius
Secheniae. 3 De filiis Pharos, Zacharias; et cum eo numerati sunt viri
centum quinquaginta. 4 De filiis Phahathmoab, Elioenai filius Zaraiae,
et cum eo ducenti viri. 5 De filiis Zethua, Sechenia filius Iahaziel,
et cum eo trecenti viri. 6 De filiis Adin, Ebed filius Ionathan, et
cum eo quinquaginta viri. 7 De filiis Elam, Iesaias filius Athaliae,
et cum eo septuaginta viri. 8 De filiis Saphatiae, Zabadia filius
Michael, et cum eo octoginta viri. 9 De filiis Ioab, Abdia filius
Iahiel, et cum eo ducenti decem et octo viri. 10 De filiis Bani,
Selomith filius Iosphiae, et cum eo centum sexaginta viri. 11 De
filiis Bebai, Zacharias filius Bebai, et cum eo viginti octo viri. 12
De filiis Azgad, Iohanan filius Eccetan, et cum eo centum et decem viri.
13 De filiis Adonicam ascenderunt iuniores, et haec nomina eorum:
Eliphalet et Iehiel et Semeias, et cum eis sexaginta viri. 14 De
filiis Beguai, Uthai filius Zabud, et cum eis septuaginta viri. 15
Congregavi autem eos ad fluvium, qui decurrit ad Ahava, et mansimus ibi
tribus diebus. Recensui populum et sacerdotes; de filiis autem Levi non
inveni ibi. 16 Itaque misi Eliezer et Ariel et Semeiam et Ioiarib et
Elnathan et Nathan et Zachariam et Mosollam principes sapientes. 17 Et
misi eos ad Eddo, qui est primus in Chasphiae loco, et posui in ore eorum
verba, quae loquerentur ad Eddo et fratres eius, ut adducerent nobis
ministros domus Dei nostri. 18 Et adduxerunt nobis per manum Dei
nostri bonam super nos virum doctissimum de filiis Moholi filii Levi filii
Israel nomine Serebiam et filios eius et fratres eius decem et octo 19
et Hasabiam et cum eo Iesaiam de filiis Merari filiosque eius et fratres
eius viginti 20 et de oblatis, quos dederant David et principes ad
ministeria Levitarum, ducentos viginti viros; omnes hi suis nominibus
recensiti sunt. 21 Et praedicavi ibi ieiunium iuxta fluvium Ahava, ut
affligeremur coram Deo nostro et peteremus ab eo iter prosperum nobis et
filiis nostris universaeque substantiae nostrae. 22 Erubui enim petere
a rege praesidium et equites, qui defenderent nos ab inimico in via, quia
dixeramus regi: Manus Dei nostri est super omnes, qui quaerunt eum in
bonitate, et potentia eius et fortitudo eius super omnes, qui derelinquunt
eum . 23 Ieiunavimus autem et rogavimus Deum nostrum per hoc, et
evenit nobis prospere. 24 Et separavi de principibus sacerdotum
duodecim, Serebiam et Hasabiam et cum eis de fratribus eorum decem, 25
appendique eis argentum et aurum et vasa: tributum domus Dei nostri, quod
obtulerat rex et consiliatores eius et principes eius universusque Israel
eorum, qui ibi inveniebantur. 26 Et appendi in manibus eorum argenti
talenta sescenta quinquaginta et vasa argentea centum, quae habebant
talenta duo, auri centum talenta, 27 et crateres aureos viginti, qui
habebant solidos millenos, et vasa aeris fulgentis optimi duo pretiosa ut
aurum. 28 Et dixi eis: Vos sancti Domini, et vasa sancta et argentum
et aurum consecrata Domino, Deo patrum nostrorum; 29 vigilate et
custodite, donec appendatis coram principibus sacerdotum et Levitarum et
ducibus familiarum Israel in Ierusalem, in habitaculis domus Domini .
30 Susceperunt autem sacerdotes et Levitae pondus argenti et auri et
vasorum, ut deferrent Ierusalem in domum Dei nostri. 31 Promovimus ergo
a flumine Ahava duodecimo die mensis primi, ut pergeremus Ierusalem; et
manus Dei nostri fuit super nos et liberavit nos de manu inimici et
insidiatoris in via, 32 et venimus Ierusalem et mansimus ibi tribus
diebus. 33 Die autem quarta appensum est argentum et aurum et vasa in
domo Dei nostri per manum Meremoth filii Uriae sacerdotis et cum eo
Eleazar filius Phinees cumque eis Iozabad filius Iesua et Noadia filius
Bennui Levitae, 34 iuxta numerum et pondus omnia; descriptumque est
omne pondus. In tempore illo, 35 qui venerant de captivitate, filii
transmigrationis, obtulerunt holocautomata Deo Israel, vitulos duodecim
pro omni populo Israel, arietes nonaginta sex, agnos septuaginta septem,
hircos pro peccato duodecim: omnia in holocaustum Domino. 36 Dederunt
autem edicta regis satrapis regis et ducibus trans flumen et sublevaverunt
populum et domum Dei.
9 1 Postquam autem haec completa sunt, accesserunt ad me princi
pes dicentes: Non est separatus populus Israel, sacerdotes et Levitae a
populis terrarum et abominationibus eorum, Chananaei videlicet et Hetthaei
et Pherezaei et Iebusaei et Ammonitarum et Moabitarum et Aegyptiorum et
Amorraeorum. 2 Tulerunt enim de filiabus eorum sibi et filiis suis et
commiscuerunt semen sanctum cum populis terrarum; manus etiam principum et
magistratuum fuit in transgressione hac prima . 3 Cumque audissem
sermonem istum, scidi vestimentum meum et pallium et evelli capillos
capitis mei et barbae et sedi maerens. 4 Convenerunt autem ad me
omnes, qui timebant verba Dei Israel pro transgressione eorum, qui de
captivitate venerant; et ego sedebam tristis usque ad sacrificium
vespertinum. 5 Et in sacrificio vespertino surrexi de afflictione mea
et, scisso vestimento et pallio, curvavi genua mea et expandi manus meas
ad Dominum Deum meum. 6 Et dixi: Deus meus, confundor et erubesco
levare faciem meam ad te, quoniam iniquitates nostrae multiplicatae sunt
super caput nostrum, et delicta nostra creverunt usque ad caelum 7 a
diebus patrum nostrorum. Peccavimus graviter usque ad diem hanc, et
propter iniquitates nostras traditi sumus, ipsi et reges nostri et
sacerdotes nostri, in manum regum terrarum et in gladium et in
captivitatem et in rapinam et in confusionem vultus sicut et die hac.
8 Et nunc ad momentum invenimus gratiam apud Dominum Deum nostrum, ut
servaret nobis reliquias et figeret nobis tentorium in loco sancto eius et
illuminaret oculos nostros Deus noster et daret nobis solacium modicum in
servitute nostra. 9 Quia servi sumus, et in servitute nostra non
dereliquit nos Deus noster, sed inclinavit super nos misericordiam regum
Persarum, ut darent nobis solacium, et erigeretur domus Dei nostri, et
instaurarentur ruinae eius, et dedit nobis refugium in Iuda et
Ierusalem. 10 Et nunc quid dicemus, Deus noster, post haec?
Dereliquimus mandata tua, 11 quae praecepisti in manu servorum tuorum
prophetarum dicens: Terra, ad quam vos ingredimini, ut possideatis eam,
terra immunda est, iuxta immunditiam populorum terrarum et abominationem
eorum, qui repleverunt eam a fine usque ad finem coinquinatione sua.
12 Nunc ergo filias vestras ne detis filiis eorum et filias eorum ne
accipiatis filiis vestris et non quaeratis pacem eorum et prosperitatem
eorum usque in aeternum, ut confortemini et comedatis, quae bona sunt
terrae, et heredes habeatis filios vestros usque in saeculum. 13 Et
post omnia, quae venerunt super nos in operibus nostris pessimis et in
delicto nostro magno, quia tu, Deus noster, non iudicasti secundum
iniquitates nostras et dedisti nobis salutem, sicut est hodie, 14
numquid amplius irrita faciemus mandata tua et matrimonia iungemus cum
populis abominationum istarum? Numquid iratus es nobis usque ad
consummationem, ut non essent reliquiae et salus? 15 Domine, Deus
Israel, tua clementia superstites sumus sicut die hac! Ecce coram te sumus
in delicto nostro; non enim stari potest coram te propter hoc
.
10 1 Dum ergo oraret Esdras et imploraret flens et prostratus ante
templum Dei, collectus est ad eum de Israel coetus grandis nimis virorum
et mulierum et puerorum; et flevit populus fletu multo. 2 Et respondit
Sechenias filius Iehiel de filiis Elam et dixit Esdrae: Nos praevaricati
sumus in Deum nostrum et duximus uxores alienigenas de populis terrae.
Nunc autem spes est in Israel super hoc: 3 percutiamus foedus cum
Domino Deo nostro, ut proiciamus universas uxores et eos, qui de his nati
sunt, iuxta voluntatem Domini et eorum, qui timent praeceptum Domini Dei
nostri, et secundum legem fiat. 4 Surge, tuum est decernere, nosque
erimus tecum; confortare et fac . 5 Surrexit ergo Esdras et fecit
principes sacerdotum et Levitarum et omnem Israel iurare, ut facerent
secundum verbum hoc, et iuraverunt. 6 Et surrexit Esdras ante domum
Dei et abiit ad cubiculum Iohanan filii Eliasib et pernoctavit ibi; panem
non comedit et aquam non bibit, lugebat enim transgressionem eorum, qui
venerant de captivitate. 7 Et missa est vox in Iuda et in Ierusalem
omnibus filiis transmigrationis, ut congregarentur in Ierusalem; 8 et
omnis, qui non venerit in tribus diebus iuxta consilium principum et
seniorum, auferetur universa substantia eius, et ipse abicietur de coetu
transmigrationis. 9 Convenerunt igitur omnes viri Iudae et Beniamin in
Ierusalem tribus diebus, ipse est mensis nonus vicesimo die mensis, et
sedit omnis populus in platea domus Dei, trementes pro peccato et
pluviis. 10 Et surrexit Esdras sacerdos et dixit ad eos: Vos
transgressi estis et duxistis uxores alienigenas, ut adderetis super
delictum Israel. 11 Et nunc date confessionem Domino, Deo patrum
vestrorum, et facite placitum eius et separamini a populis terrae et ab
uxoribus alienigenis . 12 Et respondit universa multitudo dixitque
voce magna: Iuxta verbum tuum ad nos, sic fiat. 13 Verumtamen quia
populus multus est et tempus pluviae, et non sustinemus stare foris, et
opus non est diei unius vel duorum multi quippe peccavimus in sermone
isto 14 constituantur principes in universa multitudine; et omnes in
civitatibus nostris, qui duxerunt uxores alienigenas, veniant in
temporibus statutis, et cum his seniores per civitatem et civitatem et
iudices eius, donec avertatur ira Dei nostri a nobis super peccato hoc .
15 Tantummodo Ionathan filius Asael et Iaasia filius Thecue steterunt
contra hoc, et Mosollam et Sabethai Levites adiuverunt eos. 16
Feceruntque sic filii transmigrationis. Et elegit Esdras sacerdos viros
principes familiarum iuxta domus patrum eorum, omnes autem per nomina
eorum, et sederunt in die primo mensis decimi, ut quaererent rem. 17
Et absolverunt causam cunctorum, qui duxerant uxores alienigenas, intra
diem primam mensis primi. 18 Et inventi sunt de filiis sacerdotum, qui
duxerant uxores alienigenas. De filiis Iesua filii Iosedec et de fratribus
eius: Maasia et Eliezer et Iarib et Godolia; 19 et dederunt manus
suas, ut eicerent uxores suas et pro delicto suo arietem offerrent. 20
Et de filiis Emmer: Hanani et Zabadia. 21 Et de filiis Harim: Maasia
et Elia et Semeia et Iehiel et Ozias. 22 Et de filiis Phassur:
Elioenai, Maasia, Ismael, Nathanael, Iozabad et Elasa. 23 Et de filiis
Levitarum: Iozabad et Semei et Celaia, ipse est Celita, Phethahia, Iuda et
Eliezer. 24 Et de cantoribus: Eliasib. Et de ianitoribus: Sellum et
Telem et Uri. 25 Et ex Israel de filiis Pharos: Remia et Iezia et
Melchia et Miamin et Eleazar et Melchia et Banaia. 26 Et de filiis
Elam: Matthania, Zacharias et Iehiel et Abdi et Ierimoth et Elia. 27
Et de filiis Zethua: Elioenai, Eliasib, Matthania et Ierimoth et Zabad et
Aziza. 28 Et de filiis Bebai: Iohanan, Hanania, Zabbai, Athalai.
29 Et de filiis Beguai: Mosollam et Melluch et Adaia, Iasub et Saal et
Ramoth. 30 Et de filiis Phahathmoab: Edna et Chalal, Banaias et
Maasias, Matthanias, Beseleel, Bennui et Manasse. 31 Et de filiis
Harim: Eliezer, Iesia, Melchias, Semeias, Simeon, 32 Beniamin,
Melluch, Samarias. 33 Et de filiis Hasum: Matthanai, Matthatha, Zabad,
Eliphalet, Iermai, Manasse, Semei. 34 De filiis Bani: Maaddi, Amram et
Ioel, 35 Banaia et Badaias, Cheliau, 36 Vania, Meremoth et
Eliasib, 37 Matthanias, Matthanai et Iasi. 38 Et de filiis Bennui:
Semei 39 et Selemias et Nathan et Adaias 40 et Mechnedebai, Sisai,
Sarai, 41 Azareel et Selemias, Samaria, 42 Sellum, Amaria, Ioseph.
43 De filiis Nabo: Iehiel, Matthathias, Zabad, Zabina, Ieddu et Ioel
et Banaia. 44 Omnes hi acceperant uxores alienigenas et dimiserunt
uxores et filios.
|